monumenta.ch > Augustinus > 46
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XLV <<<     >>> XLVII

Caput XLVI

1 Regnante ergo Herode in Iudaea, apud Romanos autem iam mutato rei publicae statu imperante Caesare Augusto et per eum orbe pacato natus est Christus secundum praecedentem prophetiam in Bethleem Iudae, homo manifestus ex homine virgine, Deus occultus ex Deo Patre.
2 Sic enim propheta praedixerat: "Ecce virgo accipiet in utero et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum Deus."
Qui ut in se commendaret Deum, miracula multa fecit, ex quibus quaedam, quantum ad eum praedicandum satis esse visum est, scriptura evangelica continet.
3 Quorum primum est, quod tam mirabiliter natus est; ultimum autem, quod cum suo resuscitato a mortuis corpore ascendit in caelum. Iudaei autem, qui eum occiderunt et in eum credere noluerunt, quia oportebat eum mori et resurgere, uastati infelicius a Romanis funditusque a suo regno, ubi iam eis alienigenae dominabantur, eradicati dispersique per terras (quando quidem ubique non desunt) per scripturas suas testimonio nobis sunt prophetias nos non finxisse de Christo; quas plurimi eorum considerantes et ante passionem et maxime post eius resurrectionem crediderunt in eum, de quibus praedictum est: "Si fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae salvae fient." ceteri vero excaecati sunt, de quibus praedictum est: "Fiat mensa eorum < coram ipsis > in laqueum et in retributionem et < in > scandalum. Obscurentur oculi eorum, ne videant; et dorsum illorum semper incurva."
Proinde cum scripturis nostris non credunt, complentur in eis suae, quas caeci legunt.
4 Nisi forte quis dixerit illas prophetias Christianos finxisse de Christo, quae Sibyllae nomine proferuntur vel aliorum, si quae sunt, quae non pertinent ad populum Iudaeorum. Nobis quidem illae sufficiunt, quae de nostrorum inimicorum codicibus proferuntur, quos agnoscimus propter hoc testimonium, quod nobis inviti perhibent eosdem codices habendo atque servando, per omnes gentes etiam ipsos esse dispersos, quaqua versum Christi ecclesia dilatatur.
5 Nam prophetia in psalmis, quos legunt etiam, de hac re praemissa est, ubi scriptum est: "Deus meus, misericordia eius praeveniet me; Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis, ne occideris eos, ne quando obliviscantur legem tuam; disperge eos in virtute tua."
Demonstravit ergo Deus ecclesiae in eius inimicis Iudaeis gratiam misericordiae suae, quoniam, sicut dicit apostolus, delictum illorum salus gentibus; et ideo non eos occidit, id est non in eis perdidit quod sunt Iudaei, quamvis a Romanis fuerint devicti et oppressi, ne obliti legem Dei ad hoc, de quo agimus, testimonium nihil valerent. Ideo parum fuit, ut diceret: "Ne occideris eos, ne quando obliviscantur legem tuam," nisi adderet etiam: Disperge eos; quoniam si cum isto testimonio scripturarum in sua tantummodo terra, non ubique essent, profecto ecclesia, quae ubique est, eos prophetiarum, quae de Christo praemissae sunt, testes in omnibus gentibus habere non posset.